Jump to content

Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/49

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Rex impius renuit parēre mandātis Dei.

Moses, ut Pharaonis pertinaciam vinceret, mul ta et stupenda edidit prodigia, quæ vocantur plágæ Ægypti.

Quùm nihilominùs Pharao in sententiâ perstāret, Deus interfecit primogenitum ejus filium et omnes primogenitos Ægyptiorum.

Tandem metu victus rex paruit, deditque Hebræis discedendi facultatem.

85. The Hebrews go out of Egypt conducted by a pillar of fire.

Profecti sunt Hebræi ex Ægypto ad sexcenta millia virōrum præter parvulos et promiscuum vulgus.

Illis egredientibus præibat columna nubis interdiù, et columna ignis noctu, quæ esset dux vice; nec unquam per quadraginta annos defuit illa columna.

Post paucos dies, multitudo Hebræorum per věnit ad littus maris rubri; ibique castra posuit

86. Moses divides the waters of the sea.

Brevi regem poenituit quòd tot millia hominum dimisisset; et collecto ingenti exercitu, eos persecutus est.

Hebræi, quùm vidissent ex unà parte se mar interclusos esse, ex altera parte instare Phărăō- ,