Jump to content

Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/56

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
99. Gideon raises an army, and marches against the Midianites.

Gedeon, contracto exercitu, profectus est cum duobus et triginta millibus hominum, et castra castris hostium contulit.

Erat porro infinita multitudo in exercitu Madianitārum; nam cum iis rex Amalecitarum se conjunxerat.

Tamen Deus dixit Gedeoni: Non opus est tibt tot millibus hominum dimissis cæteris, retine tontum trecentos viros, ne victoriam suæ virtūti tribuant, non polentiæ divinæ.

100. Gideon fights, and gains the victory.

Gedeon trecentos viros in tres partes divisit, deditque illis tubas et lagēnas testaceas, in quibus erant lampades accense.

Hi medià nocte ingressi castra hostium, cœperunt tubis clangere, et collidere inter se lugenas.

Madianite, audito tubarum sonitu et visis lampadibus, turbāti sunt, et turpi fugâ, quò quisque potuit, dilapsi sunt.

Deniquè gladios in se invicem converterunt, et mutua cæde se trucidarunt.

Gedeon hostium règes persecutus est, el com preliensos neci dedit.