Quâdam nocte, quùm jaceret Heli in lectulo, Dominus vocavit Samuelem qui, ratus se à sacerdōte arcessi, cucurrit, dixitque: En adsum, vocâsti enim me.
At Hēli: Non te vocavi, inquit, fili mi: revertere in lectulum tuum. Idque iterùm et tertio factum est.
Tandem præmonitus à sacerdote, Samuel respondit Deo vocanti; Loquere, Domine, audit enim serous tuus.
Tùm Deus Samuēli: Ego, ait, afficiam domum Heli iis malis, quæ nemo audire possit, quin ei ambæ aures tinniant; proptereà quòd in liberos suos plus aquo indulgens fuerit, illorumque vitia nimiùm patienter tulerit.
Arctior deindè somnus Samuelem complexus est qui dormivit usque manè.
Ubi dies illuxit, surgens è lectulo, aperuit ostium tabernaculi, uti facere consueverat: timēbat autem sacerdoti indicare sermonem Dei.
Heli compellans eum: Oro te, inquit, et obtestor: indica mihi ea quæ dixit tibi Deus: cave no me quidquam ceies eorum quæ audivisti.
Jubenti paruit Samuel, illique enarravit omnia