verba Domini: cui Heli: Dominus est, ait; faciat quod sibi libuerit.
Paulò post bellum exortum est inter Philistæos et Hebræos.
Hebræi arcam fœderis in pugnam deferunt et cum eâ filii sacerdotis præcedunt; sed quia Deus illis erat offensus, arca detrimento magis quàm adjumento fuit.
Victi sunt Hebræi, occisi, filii sacerdotis, arca ipsa capta est.
Heli, audito tanta cladis nuncio, è sella decidit, et fractâ cervice mortuus est.
Samuel fuit postrēmus Hebræorum judex, eðrumque res in summâ pace et perpetuâ tranquillitate administravit.
At quùm senuisset, et filii ējus à moribus paternis discederent, populus novitatis amans, ab illo regem petiit.
Samuel primò rem dissuasit, Hebræosque ab isto consilio dimovēre conātus est: sed illi in sententia perstiterunt.