lum admonēret, eique pœnam sceleris denunciaret subeundam.
Sic Davidem allocutus est Prophēta: Erant in edem urbe duo homines: alter dīves multos boum, caprarum, atque ovium greges alebat; alter verò nihil habebat præler ovem unam, quam ipse emerat, et apud se diligenter nutriēbat.
Venit ad hominem divitem hospes quidam; quumque ei parandum esset convivium, dives ille pepercit suis ovibus, et oviculam pauperis vi ereptam hospiti edendam apposuit.
Tuum est, o Res, de hoc facto judicare.
Rex indignans respondit: Iniquè fecit, quisquis ille est pro ove oblatâ quatuor oves reddet.
Tùm propbēta apertè; Tu, ait, tu es iste vir: te Deus bonis omnibus cumulavit, te regem fecit, te ab irá Saulis liberavit, tibi regiam domum, regias opea tradidit.
Cur ergò uxorem Uriæ rapuisti? cur virum innoxium, virum tibi militantem gladio hostium inter fecisti?
His Prophetæ verbis mõtus Dávid culpam agnovit et confessus est.