Cui propheta; Tibi, inquit, Deus condonat pee estum tuum, attamen filius, qui nātus est tibi, morietur.
Paulò pòst infans in gravem morbum incidit; per septem dies David in magno luctu fuit, cibo abstinens et ōrans.
Die septimo infans mortuus est; nec ausi sunt famuli id régi nunciāre.
Quos ut vidit Dāvid mussitantes, intellexit id quod erat mortuum esse infantem.
Tunc, luctu deposito, jussit sibi apponi cibos, mirantibusque aulicis dixit: Ægrotante puerulo, jejūnus orābam, sperans, scilicet Deum placāri posse; nunc autem quùm mortuus est, cur frustrà lugeam? num potero illum ad vitam revocare?
Ad hunc dolorem alius accessit dolor: Absalon, filius Davidis, paternum regnum affectavit: concitâta multitudine imperità, adversùs patrem rebellavit.
Id ubi cognovit David excessit Hierosolyına, veritus ne, si ibi remaneret, Absalon cum exercitu veniens urbem regiam obsideret, eamque ferro et igne vastaret.