Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/105

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

86 CONVIVIUM PROFANUM.

vino, sicuti par est dicta inter pocula. Sed satis iam theologiae in convivio. In coena sumus, non in Sorbona.[1]

ch. Quid vetat dici Sorbonam, ubi bene sorbetur?
aug. Sorbeamus igitur, non disputemus, ne nobis a sorbis dicatur Sorbona, sed a sorbendo.
ch. Agite, hospites humanissimi, quaeso ut coenulam nostram, licet tenuem, aequi bonique consulatis. Praebete vos hilares ac lubentes, quamvis convivium tenue sit et frugale: ego, vestra facilitate fretus, familiariter vos vocare sum ausus. Et est sane vester mihi adventus conspectusque noh modo gratissimus, verum etiam iucundissimus. CONVIVAE. Coena tua, Christiane optime, multis modis elegans lautaque nobis videtur. Quod excusas, id unum habet accusandum. Nam magnificentior fuit, quam sat est. Siquidem hoc convivium opiparum in primis ac lautum iudicarim, quod primum simplicibus epulis, deinde hilaritate, risu, iocis, salibus sit conditum: quae omnia nostro convivio non defuerunt. Verum de convivarum numero hic mihi quiddam in mentem venit, quos neque pauciores tribus, neque plures novem esse oportere scripsit Varro. Tres enim sunt Charites, id est, Gratiae, humanitatis ac benevolentiae praesides: et novem sunt Musae, honestiorum studiorum duces. At hic decem convivas esse video, virginibus exceptis.
aug. Nihil convenientius accidere potuit. Nos sumus Varrone ipso paulo sapientiores. Nam tres puellas lepidissimas, tanquam tres Charites adhibuimus. Deinde, quia a novem Musarum choro Apollo abesse nunquam credendus est, iure decimum adiecimus convivam.
ch. Poëtice dixisti. Si mihi laurus adesset, laurea corona caput tuum cingerem, fieresque poëta laureatus.
aug. Si malva coronatus essem,
  1. Gymnasium, seu collegium a Carolo Magno Parisiis institutum anno post Christum natum 791.