Haec pagina emendata et bis lecta est
CONVIVIUM PROFANUM. 87
malvatus. Tantum honoris mihi non arrogo. Honor hic maior est, quam ut mihi conveniat. Haud equidem tali me dignor honore.
- ch. Vultisne singuli tantundem mea causa facere, quantum vestra sum facturus?
- co. Volumus, ac lubentes quidem.
- ch. Ebibetis igitur ordine suum quisque calicem; a me exemplum capietis. Tibi hoc primum propino, Mida.
- MI. Accipio abs te libenter. Pro quo vulgus, praestolor, dicit. Equidem non recuso. Nihil tua causa recusabo.
- ch. Tu deinde ceteris propina.
- mi. Erasmi, praebibo tibi dimidiatam pateram.
- er. Precor, ut sit tibi bono. Sit tibi bonum atque commodum. Prosit tibi. Proficiat, durius dicitur.
- ch. Sed cur cessat patera? Cur non obambulat? Defecit nos vinum? Ubi sunt oculi tui, furcifer? Vola, adfer eiusdem generis sextarios duos.
- PUER. Erasmi, salve; quidam pro foribus te conventum expetit.
- er. Quisnam est?
- pu. Mori famulum se dicit; herum eius ei Britannia advenisse: cupere, ut se visas, quandoquidem prima luce iter parat in Germaniam.
- er. Christiane, subducatur ratio: nam mihi quidem abeundum.
- ch. Rationem, Erasmi doctissime, huius coenae ego confecero. Non est, quod calculum frustra teras: gratiam habeo, qui dignatus sis, nostro adessse convivio. Sed avocari te, molestum est, nondum peracta fabula.
- er. Quid superest, nisi ut dicam, Valete et plaudite?
- ch. Age, boni consulemus, quando tu non ab equo ad asinos, sed ab amicis ad amicissimos properas.
- er. Ego pariter tibi gratias ago, quod pro tua humanitate ad hoc convivium longe suavissimum me vocaris. Valete, sodales optimi. Bibite non segniter, et vivite suaviter.
- ch. Heus Dromo. Sedetis iamdudum otiosi omnes. Libetne cuiquam quicquam amplius?
- co. Nihil omnino. Strenue munus nostrum administravimus.
- ch. Tolle igitur haec, ac bellaria appone. Muta quadrulas atque