Haec pagina emendata et bis lecta est
88 VARIANDI FORMULAE.
orbes. Tolle cultrum meum, qui humi decidit. Pira vino perfunde. Adsunt mora praecoqua, etiam domi nostrae nata.
- co. Tanto erunt suaviora, quod vernacula.
- ch. En pruna cerea, en Damascena, rarum apud nos spectaculum. En mitia mala. En mali novum genus, cuius matrem ego hisce manibus consevi. Nuces castaneae, omne deliciarum, quas horti nostri benigne effundunt, genus.
- aug. Sed flosculi desunt.
- ch. Isti Gallici sunt apparatus, qui magnificentiam eam potissimum amant, quae minimo constat. Nobis non est ea mens aut ingenium.
- aug. Non apud Gallos tantum reperies, quibus ea placent, quae minimo constant.
- ch. Sed heus tu, Augustine, num tu credis, te hic immunem bibisse? Egone te meis immunem tinxero poculis? At interim propinatori tuo dimidium scyphi debes.
- aug. Is iamdudum me missum fecit. Is mihi huius debiti gratiam fecit.
- ch. Unde ille sibi vendicat tantum auctoritatis? Vix Romanus pontifex hoc vinculi relaxet. Nosti priscam conviviorum legem, Ἢ πῖθι, ἢ ἄπιθι.
- aug. Remittendi iurisiurandi ius habet, cui factum est, et cuius intererat servari.
- ch. Sed omnium convivarum interest, servari leges inviolabiles.
- aug. Age, quando haec est Germanorum religio, exsorbebo, quod reliquum est. Sed quid tibi rei mecum est?
- ch. Impendium reddas oportet unus nomine omnium. Quid expalluisti? Ne verere; perfacile poteris. Fac, quod saepe fecisti, ut aliqua elegantia doctiores a coena surgamus: neque enim clam te est, veteres illos in secundis mensis hilariora quaedam disputare solitos. Age igitur: quibus et quot modis haec oratio potest enuntiari, indignum auditu?
Indignum auditu, formula.
- aug. Dixti pulchre per posterius supinum. Auditu minime est dignum. Indignum est audiri. Haud dignum est, quod audiatur. Est, ut audiatur, indi-