92 AESTIMANDI FORMULAE.
magni venditur, literae nihili sive pro nihilo ducuntur. Aurum minoris habeo, quam credas. Tuas minas flocci facio. Promissa tua duco minimi. Non pili te facio. Si tanti sapientia penderetur, quanti pecunia, nemo auro egeret. Pluris apud nos fit aurum sine sapientia, quam sapientia sine auro. Hoc pluris te habeo, quod doctus sis. Minoris hic fies, quod mentiri minime calleas. Hi multi fiunt, qui nigrum in candida vertunt. Hoc mihi pluris es, quod literas amas. Tanti apud omnes eris, quantum possidebis. Tanti ubique habeberis, quantum habebis. Non quanti habearis, sed quanti sis, interest. Tanti Christianum meum facio, quanti alium neminem. Inveniuntur et alia verba cum his genitivis et ablativis, quae natura sua non significant emptionem, aut aliud simile. Petrus osculum puellae scutato emit. Sit illi faustum; nolim ego basiare tanti. Quanti luditis? Quanti coenastis? Quosdam sexcentis sestertiis coenasse legimus: at Galli saepenumero liardo coenitant. Faustus quanti docet? Parvo: at pluris, quam Delius. Quanti igitur? Undeviginti aureis. Non discam mentiri tanti. Phaedria apud Terentium et rem, et seipsum perdidit. At nolim ego amare tanti. Quidam magno dormiunt. Demosthenes pluris siluit, quam alii loquebantur. Aequi bonique consulas oro. Est et aliud verborum genus, quae accusativum una cum genitivo aut ablativo casum exigunt, quae sunt: Accuso, id est, oblicio crimen, aut culpo, etiam absentem. Incuso, culpo extra iudicium. Arguo, reprehendo. Insimulo, impingo suspicionem culpae. Postulo, in ius voco. Accerso, defero, damno, condemno, pronuntio, illum esse in culpa. Admoneo, commonefacio. ch. Exempli causa.
- aug. Scipio accusatus est ambitus, aut de ambitu. Arguis me impudentiae, ipse impudentissimus. Le-