Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/112

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

ACCUSANDI FORMULAE. 93

pidus postulatus est repetundarum. Accersitus est capitis. Si hominem insimulabis avaritiae, male audies. Admoneto eum pristinae fortunae. Mortales ipso vocabulo suae conditionis admonentur. Commonefacito Lepidum promissi. Sunt pleraque, quae accusativum geminum admittant. Doceo te literas. Exorat te veniam. Dedocebo te istos mores. Poposcit me mutuum. Hic eius rei mihi admonendus es, quod in his secundum accusativum etiam passiva obtinent, in aliis genitivus manet. A me doctus est literas. Postulant me furti. Postulor furti. Accusas me sacrilegii. Accusor sacrilegii. Scio, te nondum expletum. Scio, animo tuo nondum esse satisfactum. Quando enim tantus elegantiarum helluo satietur! Sed convivis parcendum est, quos haec non omnes perinde delectant. A coena inter deambulandum, id quod rationi deerit, persolvemus, nisi quid aliud censes.

ch. Fiat ex tua sententia. Agamus gratias benignitati divinae, deinde paulisper deambulaturi.
mi. Pulchre dicis. Nihil enim hoc vespertino coelo amoenius, nihil salubrius.
ch. Petre, adesdum. Tolle suo quaeque ordine, ac vinum cyathis infunde.
pe. Iubesne agi gratias?
ch. Age.
pe. Graece mavis, an Latine?
ch. Utroque modo.
pe. Gratias agimus tibi, pater coelestis, qui tua ineffabili potentia condidisti omnia, tua inscrutabili sapientia gubernas universa, tua inexhausta bonitate cuncta pascis ac vegetas: largire filiis tuis, ut aliquando tecum bibant in regno tuo nectar illud immortalitatis, quod promisisti ac praeparasti vere diligentibus te, per Iesum Christum. Amen.
ch. Dic eadem Graece, ne ceteri, quod dicas, intelligant.
pe. Ἐυχαριστοῦμέν σοι, πάτερ οὐράνιε, ὁ τῇ ἀῤῥήτῳ σου δυνάμει κτίσας τὰ πάντα, ὁ τῇ ἀνεξερευνήτῳ σου σοφίᾳ κυβερνῶν ἁπαξάπαντα, ὁ τῇ ἀνεξαντλήτῳ σου χρηστότητι ἕκαστα τρεφόμενός τε καὶ αὐξάνων. Χαρίζου τοῖς υἱοῖς σου τὸ μετὰ σοῦ ποτὲ πιεῖν τὸ