Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/113

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

94 PRECANDI FORMULAE.

τῆς ἀθανασίας νέκταρ, ὃ ὑπέχου καὶ ἡτοίμασας τοῖς ἀληθῶς ἀγαπῶσί σε, διὰ Ἰησοῦ Χριστοῦ, τοῦ υἱοῦ σου, τοῦ κυρίου ἡμῶν, τοῦ μετά σου ζῶντος, καὶ βασιλεύοντος ἐν ἑνότητι τοῦ πνεύματος ἁγίου, εἰς τοὺς αἰώνας. Ἀμήν.

ch. Habeo vobis, hospites candidissimi, gratiam, qui ad hoc conviviolum venire dignati sitis; oro aequi bonique consulatis.
co. Nos vicissim gratiam referre volumus, non tantum habere. Proinde ne multis agantur gratiae. Quin potius surgamus et exspatiemur.
aug. Ducamus nobiscum virgines; nam eo minus molesta erit demibulatio.
ch. Recte sentis. Ne desint nobis flosculi, si forte locus flores non habebit. Utrum mavis nostris in hortis more poetico reptare, an foris ad amnem exspatiari?
aug. Habent quidem horti tui amoenitatis permultum, verum eam voluptatem matutinis deambulationibus serva. At sole inclinato amnium aspectus oculos mirum in modum iuvat.
ch. Antecede igitur, Augustine, ut poëta dignum est: latus tuum claudam.
aug. Bone Deus, quantum comitum, quantam pompam nobiscum ducimus! Dici non potest, Christiane, quantum mihi placeam. Satrapes mihi videor.
ch. Age, nunc promissum praesta. Solve, quod recepisti.
aug. Quid me potissimum vis dicere?
ch. Ego quondam in Pollionis oratione quum multa, tum illud inprimis solebam admirari, quod tam facile, tam crebro, tam venuste orationem verteret: quae res non modo singularis ingenii, verum etiam multi usus mihi videtur.
aug. Haud iniuria istud in Pollione admiratus es, Christiane. Ille enim tum hac in re divinam quandam vim obtinet, quam quidem illi cum ingenii dexteritate quadam, tum plurimo et dicendi, et legendi, et scribendi usu contigisse opinor, potius quam ratione aliqua, aut praeceptione.
ch. At ego rationem aliquam istius rei, si fieri potest, exspecto.
aug. Ita, ut dixi, res habet. Verum quia te tantopere