COPIAE COMPENDIUM. 97
Singulari voluptate literae tuae me affecerunt.
Tuis scriptis incredibili sum affectus voluptate. Non parum gaudiorum tuum nobis epistolium peperit.
Tuae mihi literae multis modis iucundissimae fuerunt. Fuit tua illa epistola sane quam gratissima.
Ineffabili voluptati tua nobis epistola fuit. Incredibili iucunditati fuerunt tuae literae.
Tua scripta non mediocri laetitiae fuere. Nihil in vita tuis literis accidit iucundius.
Quanquam hac ratione aliquoties iam usi sumus, quae non est negligenter praetereunda. Nam quoties multum, plurimum, singulariter, significare volumus, per contrarium verbum idem efficiemus: ut, vehementer te amat Henricus. Haud vulgariter te amat. Multum me iuvat vinum. Haud parum iuvat. Est vir singulari ingenio. Est vir ingenio non vulgari. Est homo doctrina admiranda. Est homo non contemnenda doctrina. Thomas est summo apud suos loco natus. Non infimo loco natus. Augustinus eloquentissimus fuit. Non ineloquens fuit. Carneades orator fuit nobilis; non ignobilis, non obscurus. Et id genus similia, quae nunquam non usu veniunt: sed admonuisse rem clarissimam satis est. Nec te lateat, bifariam nos huius modi orationum genere uti, modestiae causa, praesertim si de nobis ipsis loquamur: tum etiam amplificandi gratia. Nam non ingratum, pro valde grato: non vulgariter, pro singulariter, recte et venuste dicimus.