Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/117

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

98 COPIAE COMPENDIUM.

Modestiae causa.
Ego literis meis nonnullam doctrinae sum opinionem consecutus. Semper curavi, ut in literaria gloria non postremas partes tenerem.
De amplificatione superiora sunt exempla; nunc ad nostra revertamur. Nihil tua epistola unquam evenit gratius: Nulla res maiori unquam voluptati fuit, quam tua scripta. Nulla unquam ex re tantundem cepi voluptatis, quantum ex tuis literis amantissimis.
Hoc modo singulae orationes superiores poterunt variari per interrogationem. Quid tuis literis in vita iucundius esse potuit? Quid epistola illa tua nobis evenit dulcius? Quid ita oblectavit unquam, ut proximae tuae literae? Hoc modo rursum singulas fere orationes variare licebit.
ch. Quid deinde fiet?
aug. Iam paulo liberius totam orationem vertemus, ut unam dictionem pluribus verbis circumloquamur.
ch. Dic exempli causa.
aug. Quod modo per nomen incredibile, modo per adverbium incredibiliter, dictum erat, unam dictionem aliquot verbis commutabimus. Literis consequi nequeam, quantum tuis literis sim delectatus. Et mihi scriptu, et tibi creditu perdifficile fuerit, quantae iucunditati tua mihi scripta fuerint. Explicare prorsum nequeo, quam sim tuis literis gavisus. Et item in infinitum. Rursum alio pacto. Nam hactenus et per negationem, et per interrogationem, postremo per infinitas orationes variavimus. Nunc per subiunctivas sive conditionales variabimus hoc modo: Moriar, si unquam quicquam fuit tuis literis aut optatius aut dulcius. Peream, si ulla res maiori voluptati fuit, quam tuae literae. Ita me Deus amet, ut nihil in vita tuis literis accidit iucundius. Et item alia multa in hunc modum excogitare licebit.
ch. Quid deinde?
aug. Nunc