Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/126

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

CONVIVIUM RELIGIOSUM. 107

temeritas. Hic aquila discerpit leporem, frustra obtestante scarabeo. Adstat scarabeo trochilus, et ipse capitalis inimicus aquilae.

ti. Haec hirundo quid gerit ore?
eu. Herbam chelidoniam. Nam hac restituit pullis exoculatis visum. Agnoscitis herbae figuram?
ti. Quodnam hoc novum lacertae genus!
eu. Non est lacerta, sed chamaeleon.
ti. Est hic ille longo nomine celebratus chamaeleon? Belluam esse credidi leone maiorem, quem vincit etiam vocabulo.
eu. Hic ille est semper hians, et semper ieiunus chamaeleon. Haec arbor est caprifìcus, apud quam solam saevit, alias innoxius. Nam venenum habet; ne contemnas hiantem bestiolam.
ti. At non mutat colorem.
eu. Verum; quia non mutat locum: ubi mutarit locum, videbis et colorem alium.
ti. Quid hic sibi vult tibicen?
eu. Nonne vides in proximo camelum saltantem?
ti. Video novum spectaculum; camelus cinaedus est, et simius choraules.
eu. Sed his singulatim ac per otium contemplandis alias dabitur vel totum triduum; nunc satis erit veluti per transennam vidisse. In hac regione depictum est ad nativam effigiem, quicquid est insignium herbarum quodque iure miremini, hic venena quantumvis praesentanea tuto non solum spectantur, verum etiam contrectantur.
ti. En scorpius, rarum in hisce regionibus malum, sed frequens Italiae. Quamquam color mihi parum respondere videtur in pictura.
eu. Qui sic?
ti. Quia magis nigrent apud Italos, iste pallidior est.
eu. An non agnoscis herbam, in cuius folium incidit?
ti. Non satis.
eu. Nec mirum. Nec enim nascitur in hortis nostratibus. Aconitum est. Ei veneno tanta vis est, ut scorpius ad huius contactum stupescat pallescatque, seseque vinci patiatur. Sed offensus veneno, a veneno petet remedium. Videtis in propinquo utrumque genus hellebori. Si scorpius sese potuerit explicare a folio aconiti, et album hel