Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/127

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

108 CONVIVIUM RELIGIOSUM.

leborum contingere, recipiet pristinum vigorem, diversi veneni contactu solvente torporem.

ti. Actum est igitur de isto scorpio: nam is se nunquam explicabit ab aconiti folio. Etiam loquuntur hic scorpii?
eu. Et quidem graece.
ti. Quid ait?
eu. Εὗρε Θεὸς τὸν ἀλιτρόν. Hic praeter herbas videtis omne serpentium genus. En vobis basiliscus, oculis igneis, ipsis etiam nocentissimis venenis formidabilis.
ti. Et is loquitur aliquid.
eu. Oderint, inquit, dum metuant.
ti. Plane regia vox.
eu. Imo nihil minus regium, sed tyrannica vox est. Hic pugnat lacerta cum vipera. Hic dipsas insidiatur, tecta putamine ovi struthiocameli. Hic videtis politiam totam formicarum, ad quarum imitationem nos vocat Hebraeus ille sapiens, atque etiam Flaccus noster. Hic videtis formicas Indicas, quae aurum egerunt ac servant.
ti. Deum immortalem, cui possit obrepere taedium in hoc theatro versanti?
eu. Alias, inquam, licebit vel ad satietatem usque spectare. Nunc procul tantum spectate tertium parietem. Is habet lacus, amnes et maria, et in his quicquid est insignium piscium. Hic est Nilus, in quo delphinum illum videtis, hominum amatorem, cum crocodilo depugnantem, quo non alius hostis homini capitalior. In ripis ac littoribus videtis ea, quae sunt ἀμφιβία, ut cancri, phocae, fiber. Hic est polypus captator, captus a concha.
ti. Quid loquitur? Αἱρῶν αἱροῦμαι. Mire pictor fecit aquam pellucidam.
eu. Aut hoc erat illi faciendum, aut nobis opus erat aliis oculis. In proximo est alter polypus, summa aequoris aqua velificans, liburnicarum gaudens imagine. Videtis torpedinem prostratam in arena concolori, quam hic tuto vel manu contigeris. Sed alio properandum est. Haec pascunt oculos, at ventrem non explent: properemus ad reliqua.
ti. Etiamne amplius?
eu. Mox videbitis, quid nobis praebeat po-