Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/129

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

110 CONVIVIUM RELIGIOSUM.

nus, ut, si quid odii, livoris aut turpitudinis alicui forsitan resideat in animo, id eiiciat ante, quam accedat ad cibum capiendum. Sic enim opinor et corpori salubriores esse cibos, si sumantur animo defecato.

ti. Istud verissimum esse credimus.
eu. Quoniam hoc exemplum nobis ab ipso Christo traditum est, ut ab hymno cibum auspicaremur (nam id arbitror, quod frequenter in Evangelio legimus, illum benedixisse, aut gratias egisse patri priusquam cibum frangeret) et rursum hymno finiremus: si videtur, recitabo vobis hymnum, quem divus Chrysostomus miris laudibus praedicat in homilia quadam, dignatus etiam interpretrari.
ti. Imo, ut velis, rogamus.
eu. Benedictus Deus, qui me pascis a iuventute mea, qui cibum praebes omni carni; reple laetitia et gaudio corda nostra, ut affatim, quod satis est, habentes abundemus in omne opus bonum, in Christo Iesu Domino nostro; cum quo tibi gloria, honor et imperium, cum Sancto Spiritu in omne aevum.
ti. Amen.
eu. Nunc accumbite, ac suam quisque umbram sibi adiungat. Caniciei tuae debetur primus locus, Timothee.
ti. Verbo dignitatem universam meam complexus es. Hoc solo nomine sum ceteris anteponendus.
eu. Ceterarum dotium aestimator est Deus; nos ea sequimur, quae videmus. Sophroni, adhaere corpori tuo. Tu Theophile et Eulali, dextrum mensae latus occupate. Chrysoglottus et Theodidactus occupabunt laevum. Uranius et Nephalius, quod superest. Ego hunc angulum tuebor.
ti. Non patiemur: hospiti debetur primus locus.
eu. Tota domus haec mea est, simulque vestra: quod si mihi permittitur ius in regno meo, is locus debetur hospiti, quemcunque sibi delegerit. Nunc utinam Christus, ille exhilarator omnium, et sine quo nihil vere suave est, dignetur huic nostro interesse convivio, suaque praesentia exhilarare animos nostros.
ti. Spero, digna-