Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/128

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

CONVIVIUM RELIGIOSUM. 109

sticum. Hic videtis hortum satis spatiosum, in duas divisum partes: in altera est, quicquid est herbarum esculentarum, in qua regnant uxor et famula mea: in altera, quicquid est medicarum, praesertim insignium. Ad laevam est pratum liberum, praeter virorem graminum nihil habens: septum est sepe perpetua, e spinis implexis, sed vivis, contexta; illic nonnunquam vel ambulo, vel lusito cum sodalibus. Ad dexteram est pomarium, in quo, quum erit otium, videbitis plurimas arbores peregrinas, quas paulatim doceo nostro coelo assuescere.

ti. Papae; nae tu vincis vel ipsum Alcinoum.
eu. Hic aviarium est in confinio adhaerens ambulacro superiori, quod videbitis a prandio: videbitis formas varias, variasque linguas audietis. Nec minus varia sunt ingenia. Inter quasdam cognatio est, et mutuus amor; inter nonnullas simultas irreconciliabilis. Sunt autem omnes adeo cicures et mansuetae, ut, si quando coeno illic aperta fenestra, devolent in mensam, cibumque vel e manibus capiant. Si quando ingredior in ponticulo pensili, quem videtis, fabulans cum amico, assident, auscultant, insident humeris, aut brachiis, adeo dedidicerunt timere, quia sentiunt neminem laedere. In extremo pomario apum regnum est. Nec illud sane spectaculum inamoenum. In praesentia non sinam vos amplius contemplari, quo sit, quod nos posthac revocet tanquam ad novum spectaculum. A prandio cetera vobis ostendam.
PUER. Uxor et famula clamitant, corrumpi prandium.
eu. Iubeto illas esse aequanimes; nos iam accurremus. Lavemus, amici, ut puris manibus et animis ad mensam accedamus. Etenim si ethnicis quoque religiosa erat mensa, quanto magis oportet esse sacram Christianis, quibus habet imaginem quandam illius sacrosancti convivii, quod Dominus Iesus postremum egit cum suis discipulis. Et ob id receptum est, abluere ma-