Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/13

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

6 SALUTANDI FORMULAE.


Salutare per alium.
Frobenium iubebis meo nomine salvere plurimum. Erasmiolum item mea causa salutabis diligenter. Tum matri Gertrudi quam potes officiosissime ex me salutem dicito. Dic, me omnibus omnia laeta precari. Salutabis mihi sodalitatem diligenter. Amicos omnes meis verbis salutato. Uxori salutem ex me annunciabis. Fratri tuo in literis tuis meo nomine salutem adscribes. Mea vice salutabis affinem meum. Numquid tuis mandas per me? Resp. Ut recte valeant. Estne, quod velis ad tuos perferri me nuncio? Resp. Multam salutem omnibus, sed praecipue patri. Sunt, quos per me tuo nomine velis salutatos? Resp. Omnes, qui de me percontabuntur. Salutem, quam mihi ab amicis attulisti, illis multo cum foenore referes. Quorum nomine mihi salutem attulisti, hos omnes mei gratia vicissim salutabis accurate. In amicis salutandis sis quaeso mihi vicarius. Salutassem generum meum per literas; sed tu mihi apud illum epistolae vice fueris. Heus heus, quo properas? Resp. Recta Lovanium. Resiste paulisper; est, quod tibi mandem. Resp. Atqui pediti non convenit sarcina. Quid rei est? Resp. Ut Goclenium, Rutgerum, Ioannem Campensem, totumque chorum trilinguem,[1] mihi salutes.
Resp.. Si nihil aliud imponis sarcinae, praeter salutes, facile perferam. Atqui ne gratis istud facias, precor, ut tibi quoque eunti ac redeunti salus sit comes.
Reducem quomodo salutare oporteat.
Salvum te advenire gaudemus. Sospitem adesse, volupe est. Te nobis redditum esse, voluptati est. Gratulamur tibi felicem reditum. Gratia superis, quod nobis incolumis redieris. Quo molestius fuit
  1. Erasmi amicos, Hebraicae, Graecae, et Latinae linguae doctos.