Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/14

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est

PERCONTANDl FORMA. 7

nobis tui desiderium, hoc redditus conspectus tui iucundior est: Gratulamur et tibi et nubia, quod vivus ac valens nobis restitutus sis. Hoc reditus tuus est nobis iucundior, quo minus exspectatus.

Resp. Ego vicissim laetor, quod incolumis vos incolumes offenderim. Quod te salvum repererim, vehementer gaudeo. Non viderer mihi redisse salvus, nisi vos salvos reperissem. Nunc demum mihi videor suspes, quum vos incolumes ac pulchre valentes conspicio.
PERCONTANDI FORMA
IN PRIMO CONGRESSU.
Georgius, Livinus.
ge. Ex qua tandem corte aut cavea nobis ades?
li. Quid ita?
ge. Quia male saginatus. Quia macie pelluces totus, ariditate crepitas. Unde prodis?
li. E collegio Montis acuti.
ge. Ergo ades nobis onustus literis.
li. Imo pediculis.
ge. Pulchre comitatus advenis.
li. Sane, nec tutum est nunc viatorem ire incomitatum.
ge. Agnosco sodalitium scholasticum. Ecquid novarum rerum adfers e Lutetia?
li. lllud in primis, quod, scio, tibi videbitur incredibile: Lutetiae Beta[1] sapit, et Quercus concionatur.
ge. Quid tu narras?
li. Hoc, quod audis.
ge. Quid ego audio?
li. Hoc, quod narro.
ge. Monstri simile. Oportet illic fungos et lapides esse auditores, ubi tales concionentur.
li. Atqui sic res habet. Nec audita narro, sed comperta.
ge. Oportet igitur illic plurimum sapere homines, si sapit Beta et Quercus. i,r. Recte coniectas.
Alia.
ge. Valesne?
li. Contemplare vultum.
ge.
  1. Herlia est admoduin insipida, (hinc proverb. Beta insipidior) sed notantur hic dum Parisienses magistri et theologi maledici, Beta et Quercetanus.