Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/141

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

116 CONVIVIUM RELIGIOSUM.

iamsi liceat: atque hoc nomine mihi vel praecipue videor fortunatus. Nec enim mihi placet eorum sententia, qui fortunatum putant, uxorem habuisse nunquam: magis arridet, quod ait sapiens Hebraeus, ei bonam sortem obtigisse, cui obtigit uxor bona.

ti. Saepe nostro vitio malae sunt uxores, vel quia tales deligimus, vel quia tales reddimus, vel quia non, ut oportet, formamus et instituimus.
eu. Vera praedicas: sed interim exspecto tertiae sententiae enarrationem, et iam mihi dicturire videtur θεόπνευστος Theophilus.
Theophilus. Imo mihi animus erat in patinis: dicam tamen, quando licet impune.
eu. Etiam cum gratia licebit errare; vel sic praebebis occasionem inveniendi.
Theophilus. Mihi videtur eadem sententia, quam protulit Dominus apud Osee Prophetam cap. 6. Misericordiam volui, et non sacrificium et scientiam Dei plus quam holocausta. Cuius vivus et efficax interpres est Dominus Iesus in Evangelio Matthaei cap. 9. Quum enim convivium agitaret in domo Leui, qui erat publicanus, isque multos sui ordinis suique quaestus homines invitasset ad convivium; Pharisaei, qui tumebant religione Legis, quum ea praecepta negligerent, unde tota Lex pendebat et prophetae, quo discipulorum animos alienarent a Iesu, rogabant illos, cur dominus admisceret se convivio peccatorum, a quorum consortio abstinebant Iudaei, qui volebant haberi sanctiores, et si quando contigisset cum eiusmodi congredi, reversi domum abluebant corpus. Quumque discipuli rudes adhuc non haberent, quod responderent; Dominus et pro se et pro discipulis respondit: Non est opus, inquit, medico valentibus, sed male habentibus. Euntes autem discite, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores.
eu. Pulchre tu quidem collatione locorum rem explicas, id quod in divinis literis praecipuum est: sed discere