Haec pagina emendata et bis lecta est
CONVIVIUM RELIGIOSUM. 117
velim, quid appellet sacrificium, quid misericordiam. Nam qui consistit, ut aversetur sacrificia Deus, quae sibi tot praeceptis iusserat exhiberi?
- Theophilus. Quomodo Deus aversetur sacrificia, docet ipse nos apud Esaiam cap. 1. Sunt enim quaedam praescripta Iudaeis in lege, quae significant magis sanctimoniam, quam praestant: quod genus sunt, dies festi, sabbatismi, ieiunia, sacrificia. Et sunt, quae semper praestanda sint, quae suapte natura bona sunt, non quia iussa. Iudaeos autem aversatur Deus, non quod observarent legis ritus, sed quod his stulte tumidi, negligerent ea, quae Deus maxime vult praestari a nobis: ac madentes avaritia, superbia, rapinis, odio, livore, ceterisque vitiis, existimabant Deum ipsis multum debere, quod diebus festis versarentur in templo, quod immolarent victimas, quod abstinerent a cibis vetitis, quod illi nonnunquam ieiunarent: umbras amplectebantur, rem negligebant. Quod autem ait: Misericordiam volo, et non sacrificium; opinor ex idiomate sermonis Hebraei dictum, pro eo, quod erat, misericordiam volo potius quam sacrificium, quemadmodum illud interpretatur Salomon, quum ait: Facere misericordiam et iudicium, magis placet Domino quam victimae. Porro, omne officium, quod impenditur sublevando proximo, scriptura misericordiam vocat et eleemosynam, quae et ipsa nomen duxit a miserendo. Victimas appellari puto, quicquid pertinet ad ceremonias corporales, et aliquid habet affine cum Iudaismo: quod genus sunt delectus ciborum, vestitus praescriptus, ieiunium, sacrificium, preces veluti pensum absolutae, quies diei festi. Haec enim ut pro tempore non sunt omnino negligenda, ita Deo sunt ingrata, si quis observationibus huiusmodi confisus, negligat misericordiam, quoties fratris necessitas exigit officium charitatis. Habet speciem san-