Haec pagina emendata et bis lecta est
CONVIVIUM RELIGIOSUM. 119
- eu. Quid tibi loquitur?
- ti. Nemo, nisi a seipso, laeditur.
- eu. Cyathus patrocinatur vino. Nam vulgus febrim, aut capitis gravedinem e potu contractam, imputare solet vino, quum ipsi sibi malum accersierint immodice bibendo.
- Soph. Meus Graece loquitur: ἐν ὄινῳ ἀλήθεια.
- eu. Admonet non esse tutum sacerdotibus aut regum famulis indulgere vino, quod vinum fere transferat in linguam, quicquid latebat in corde.
- Soph. Apud Aegyptios olim nefas erat sacerdotibus bibere vinum, quum nondum illis mortales sua committerent arcana.
- eu. Nunc licet quidem omnibus bibere vinum; an expediat, nescio. Eulali, quid libelli profers e crumena? perquam elegans videtur; nam foris etiam totus aureus est.
- Eulalius. Sed idem intus plus quam gemmeus est. Sunt epistolae Paulinae, quas ut unicas delicias meas semper mecum circumfero: quas ideo profero, quod ex occasione sermonis tui venit in mentem locus quidam, qui me nuper diu torsit, nec adhuc satis sibi facit animus. Is est in epistolae prioris ad Corinthios cap. 6. Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestatem. Primum, si Stoicis credimus, nihil est utile, quod non idem honestum. Quomodo igitur Paulus distinguit id, quod licet, ab eo, quod expedit? Certe scortari aut inebriari non licet, quomodo igitur licent omnia? Quod si Paulus de certo genere rerum loquitur, quarum omnium vult esse licentiam, non possum satis ex ipso loci tenore divinare, quodnam sit illud genus. Ex iis, quae mox huic loco subiiciuntur, coniicere licet, eum loqui de ciborum delectu. Quidam enim abstinebant ab idolothytis, quidam a cibis per Mosen interdictis. Et de idolothytis agit cap. 8. Rursus cap. 10. velut explicans huius loci sententiam, ait: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: omnia mihi licent, sed non omnia aedificant. Ne-