Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/145

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

120 CONVIVIUM RELIGIOSUM.

mo, quod suum est, quaerat, sed quod alterius. Omne, quod in macello venit, manducate. Hoc quod hic subiicit Paulus, congruere videtur cum eo, quod supra dixerat: Esca ventri, et uenter escis, et hunc et has destruet Deus. Quod autem respexit hic etiam ad Iudaicum ciborum delectum, indicat clausula 10. cap. Sine offensione estote Iudaeis et gentibus et ecclesiae Dei, sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Nam quod ait: gentibus, pertinere videtur ad idolothytum; quod ait: Iudaeis, referre videtur ad delectum ciborum; quod ait: ecclesiae Dei, pertinet ad infirmos ex utroque genere collectos. Licebat igitur vesci quibuslibet cibis, et omnia munda mundis. Verum incidit casus, ut non expediat. Quod omnia licebant, libertatis erat Evangelicae: sed charitas ubique spectat, quid conducat ad salutem proximi, eoque frequenter abstinet et a licitis, malens obsecundare commodo proximi, quam sua uti libertate. Sed hic mihi geminus obstrepit scrupulus: primum, quod in sermonis contextu nihil praecedat, aut sequatur, quod cum hoc sensu cohaereat. Nam obiurgarat Corinthios, quod essent seditiosi, quod scortationibus, adulteriis, atque etiam incestis impuri, quod litigarent apud iudices impios. Cum his qui cohaeret, omnia mihi licent, sed non omnia expediunt? Et in his quae sequuntur, redit ad causam impudicitiae, quam repetierat et ante, intermisso negotio litium. Corpus autem, inquit, non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori. Verum hunc quoque scrupulum possum utcunque discutere, quod paulo superius in catalogo vitiorum meminisset et idololatriae: Nolite errare, neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri. Porro esus idolothytorum vergebat ad speciem idololatriae. Et ideo mox subdit, Esca ventri, et venter escis; signi-