Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/147

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

122 CONVIVIUM RELIGIOSUM.

bis quibuslibet, pro necessitate corpusculi. At pseudapostoli conabantur hoc persuadere, quosdam cibos per se impuros esse, nec abstinendum per occasionem, sed semper ab his temperandum, tanquam natura malis, nec aliter quam abstinemus ab homicidio et adulterio. Hoc quibus erat persuasum, redacti erant sub alienam potestatem, et exciderant ab evangelica libertate. Solus, quod quidem meminerim, Theophylactus sententiam inducit ab his omnibus diversam: Licet vesci quibuslibet cibis, sed non expedit immodice. Nam ex luxu nascitur impudicitia. Hic sensus, quanquam impius non est, tamen mihi non videtur huius loci germanus esse. Ostendi, quae me torqueant: vestrae charitatis erit, me ex his scrupulis eximere.

eu. Nae tu probe tuo respondes nomini. Qui sic novit proponere quaestiones, non opus habet alio, qui dissolvat. Sic enim proposuisti dubitationem tuam, ut ego dubitare desierim. Tametsi Paulus in ea epistola, quoniam multa simul decrevit agere, saepe ab uno argumento in aliud devolvitur, et rursum, quod intermiserat, repetit.
ch. Nisi vererer, ne vos mea loquacitate avocem a capiendo cibo, et si crederem fas esse tam sacris colloquiis admiscere quicquam ex profanis auctoribus, proponerem et ipse quiddam, quod hodie legentem me non torsit, sed unice delectavit.
eu. Imo profanum dici non debet, quicquid pium est, et ad bonos mores conducens. Sacris quidem literis ubique prima debetur auctoritas; sed tamen ego nonnunquam offendo quaedam vel dicta a veteribus, vel scripta ab ethnicis, etiam poetis, tam caste, tam sancte, tam divinitus, ut mihi non possim persuadere, quin pectus illorum, quum illa scriberent, numen aliquod bonum agitaverit. Et fortasse latius se fundit spiritus Christi, quam nos interpretamur. Et multi sunt in consortio sanctorum, qui non sunt apud nos in catalogo.