CONVIVIUM RELIGIOSUM. 121
ficans pro necessitate corporis, pro tempore licere vesci quibuslibet, nisi aliud suaserit charitas proximi, sed impudicitiam semper et ubique detestandam esse. Quod vescimur, necessitatis est, quae tolletur in resurrectione mortuorum. Quod libidinamur, malitiae est. Sed alterum scrupulum non queo dissolvere, quomodo ad haec quadret illud: Sed ego sub nullius redigar potestatem. Ait enim, sibi potestatem esse omnium, se tamen in nullius potestate fore. Si is dicitur esse in potestate aliena, qui, ne offendat, abstinet, idem capite nono de se praedicat: Quum liber essem ab omnibus, omnium me servum feci, ut omnes lucrifacerem. Hoc, opinor, offensus scrupulo sanctus Ambrosius, putat, hunc esse germanum Apostoli sensum, ut viam praestruat illi, quod ait cap. 9. sibi quoque potestatem esse faciendi, quod ceteri faciebant, vel Apostoli, vel pseudapostoli, sumendi victum ab his, quibus praedicabat Evangelium. Sed ab hoc, tametsi licebat, temperabat, quod sic expediret Corinthiis, quos de tam multis et insignibus vitiis obiurgabat. Porro quisquis accipit, fit quodammodo obnoxius ei, a quo accipit, et aliquid decedit de vigore auctoritatis. Siquidem, qui accipit, minus libere obiurgat: et qui dedit, non perinde fert obiurgari ab eo, cui benefecit. In hoc igitur Paulus abstinuit ab iis, quae licebant, ut consuleret apostolicae libertati, quam in hoc volebat nulli esse obnoxiam, ut liberius, ac maiore cum auctoritate reprehenderet illorum vitia. Mihi sane non displicet Ambrosiana sententia. Attamen si quis mallet hunc locum ad cibos accommodare; mea sententia, quod ait Paulus: Sed ego sub nullius redigar potestatem, sic accipi posset: Tametsi nonnunquam abstineam a cibis immolatitiis, aut lege Mosaica vetitis, ut consulam saluti proximi ac profectui evangelico; tamen animus meus liber est, qui scit, sibi licere vesci ci-