Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/150

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

CONVIVIUM RELIGIOSUM. 125

vixisse poenitet! At quotusquisque Christianorum sic moderatur vitam suam, ut huius senis vocem sibi possit usurpare? Vulgus hominum existimat, se non frustra vixisse, si per fas nefasque congestas divitias relinquant morientes. At Cato ideo non putat se frustra natum, quod integrum et sanctum civem praestiterit reipublicae, quod incorruptum magistratum, quod posteritati quoque virtutis et industriae suae monumenta reliquerit. Iam illo quid dici potuit divinius? Discedo tanquam ex hospitio, non tanquam e domo. Hospitio tantisper uti licet, donec hospes iubeat exire. E domo sua nullus facile pellitur. Et tamen hinc quoque saepenumero propellit vel ruina, vel incendium, vel alius casus quispiam. Ut horum nihil accidat, tamen senio collabens aedificium admonet esse demigrandum.

nephalius. Non minus elegans est, quod apud Platonem loquitur Socrates, Animam humanam in hoc corpore velut in praesidio positam esse, unde fas non sit discedere iniussu imperatoris, nec diutius in eo immorari, quam visum sit ei qui collocavit. Illud significantius est in Platone, quod pro domo dixerit praesidium: siquidem in domo tantum commoramur, in praesidio destinati sumus functioni, quam nobis delegavit imperator noster: non abludens a nostris literis, quae vitam hominis nunc militiam, nunc certamen esse dicunt.
ur. At mihi quidem oratio Catonis pulchre congruere videtur cum oratione Pauli, qui scribens Corinthiis, coelestem mansionem, quam exspectamus post hanc vitam, οἰκίαν vocat, et οἰκητήριον, hoc est domum, sive domicilium. Ceterum hoc corpusculum appellat tabernaculum, Graece σκῆνος. Nam et qui sumus, inquit, in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati.
neph. Nec abludit a sermone Petri: Iustum autem, inquit, arbitror, quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione; certus, quod velox est