Haec pagina emendata et bis lecta est
126 CONVIVIUM RELIGIOSUM.
depositio tabernaculi mei. Quid autem aliud clamat nobis Christus, quam ut sic vivamus ac vigilemus, tanquam illico morituri? sic incumbamus honestis rebus, tanquam semper victuri? Iam illud quum audimus, O praeclarum diem! nonne videmur audire Paulum ipsum loquentem, Cupio dissolvi, et esse cum Christo?
- ch. Quam felices sunt, qui tali animo mortem exspectant! Sed in oratione Catonis, quanquam praeclara est, tamen fiduciam aliquis taxare posset, ut ab arrogantia profectam, quam multum oportet abesse ab homine Christiano. Proinde mihi nihil unquam legisse videor apud ethnicos, quod aptius quadret in hominem vere Christianum, quam quod Socrates, paulo post bibiturus cicutam, dixit Critoni: An opera, inquit, nostra sit probaturus Deus, nescio: certe sedulo conati sumus ut illi placeremus. Est mihi tamen bona spes, quod ille conatus nostros sit boni consulturus: vir ille sic diffidit factis suis, ut tamen ob animi propensam voluntatem obtemperandi voluntati divinae, bonam spem conceperit, fore ut Deus pro sua bonitate boni consulturus esset, quod studuisset bene vivere.
- neph. Profecto mirandus animus in eo, qui Christum ac sacras literas non noverat. Proinde quum huiusmodi quaedam lego de talibus viris, vix mihi tempero, quin dicam, Sancte Socrates, ora pro nobis.
- ch. At ipse mihi saepenumero non tempero, quin bene ominer sanctae animae Maronis et Flacci.
- neph. At ego quot vidi Christianos, quam frigide morientes! Quidam fidunt in his rebus, quibus non est fidendum: quidam ob conscientiam scelerum et scrupulos, quibus indocti quidam obstrepunt morituro, pene desperantes exhalant animam.
- ch. Nec mirum, eos sic mori, qui per omnem vitam tantum philosophati sunt in ceremoniis.
- neph. Quid isthuc verbi est?
- ch. Dicam, sed illud etiam atque etiam praefatus, me non damnare,