Haec pagina emendata et bis lecta est
128 CONVIVIUM RELIGIOSUM.
da, fit rursus stipulatio solennis, adest qui clamet ad aurem morientis, imo nonnunquam occidit ante tempus, si contingat, ut saepe fit, vocalior, aut bene potus. Haec ut recte adhibentur, praesertim quae nobis tradidit Ecclesiastica consuetudo, ita sunt alia quaedam reconditiora, quae nobis hoc praestant, ut cum alacritate spiritus, ut cum Christiana fiducia migremus hinc.
- eu. Pie tu quidem ista vereque concionaris, sed interim nullus admovet manum cibis. Caveat quisque, ne se fallat. Ego praedixi, nihil exspectandum praeter secundas mensas, easque rusticanas, ne quis sibi promittat Phasides aves aut attagenas, aut Attica bellaria. Haec amoveto, puer, et quod restat, apponito. Videtis non copiae sed inopiae nostrae cornu. Hic est proventus hortulorum, quos vidistis. Ne parcite, si quid arridet.
- ti. Tanta varietas est, ut vel ipso recreemur aspectu.
- eu. Atqui ne plane contemnatis frugalitatem meam, haec patina exhilarasset Hilarionem monachum Evangelicum, comitatum vel centum monachis illius secoli. Paulo vero atque Antonio vel menstruus commeatus esse potuisset.
- ti. Imo nec Petrus ille princeps Apostolorum fastidisset, opinor, quum apud Simonem coriarium diversaretur.
- eu. Imo nec Paulus, opinor, quum coactus egestate sutoriam nocturnis horis exerceret.
- eu. Debemus benignitati divinae. Sed ego malim esurire cum Petro ac Paulo, modo quod deesset corporis alimoniae, abundaret in delicias animi.
- Theophilus. Imo discamus a Paulo, et abundare et penuriam pati. Quum deerit, gratias agamus Iesu Christo, qui nobis suppeditet et frugalitatis et patientiae materiam. Quum supererit, gratias agamus illius munificentiae, qui nos sua liberalitate invitet ac provocet ad amorem sui; ac modice parceque fruentes iis, quae largiter praebuit divina benignitas, pauperum memores simus, quibus Deus deesse voluit,