Haec pagina emendata et bis lecta est
CONVIVIUM RELIGIOSUM. 129
quod nobis superest, ut utrisque per alteros sit occasio virtutis. Siquidem nobis largitur, unde subvenientes egestati fraternae, misericordiam ipsius promereamur: et illi nostra liberalitate recreati, gratias agunt Deo pro bona mente nostra, nosque precibus suis illi commendant. Et recte venit in mentem. Heus, puer; dic uxori, ut ex assis, quae superant, mittat Gudulae nostrae. Est vicina quaedam gravida, tenui fortuna, sed animo beatissima. Maritus nuper decessit, homo profusus et ignavus, qui nihil uxori reliquit praeter liberorum gregem.
- ti. Christus iussit dare omni petenti: id si facerem, intra mensem ipsi mihi mendicandum esset.
- eu. Opinor, Christum sentire de his, qui petant necessaria. Nam qui petunt, imo qui flagitant vel extorquent potius magnas summas, quibus exstruant coenationes Lucullianas, aut, quod peius est, quibus alant luxum ac libidinem suam, iis negare, quod petunt, eleemosyna est: imo rapina est largiri male usuris, quod debebatur praesenti necessitati proximorum. Unde mihi videntur vix excusari posse a peccato capitali, qui sumptibus immodicis aut exstruunt, aut ornant monasteria, seu templa, quum interim tot viva Christi templa, fame periclitentur, nuditate horreant, rerumque necessariarum inopia discrucientur. Quum essem apud Britannos, vidi tumbam divi Thomae gemmis innumeris summique pretiii onustam, praeter alia miracula divitiarum. Ego malim ista, quae superflua sunt, elargiri in usus pauperum, quam servare satrapis aliquando semel omnia direpturis; ac tumbam ornare frondibus ac flosculis: id opinor gratius esset illi sanctissimo viro. Quum essem apud Insubres, vidi monasterium quoddam ordinis Carthusiani, non ita procul a Papia: in eo templum est, intus ac foris, ab imo usque ad summum, candido marmore constructum, et fere quicquid inest rerum, mar-