Haec pagina emendata et bis lecta est
134 CONVIVIUM RELIGIOSUM.
dicit solum, quaerite, sed, primum quaerite. Ceterum in voce Crastini puto hyperbolen esse, quum significet, in longinquum; qui mos est avaris huius mundi, ut posteris etiam anxie parent et quaerant.
- eu. Accipimus tuam interpretationem: sed quid sibi vult, quod ait: Ne solliciti sitis animae vestrae, quid edatis. Corpus veste tegitur, at non edit anima.
- ti. Animam, ut opinor, hic vitam appellat. Ea periclitatur, si cibum subduxeris: non item, si vestem detraxeris, quae magis datur pudori, quam necessitati. Et si quem affligit nuditas, non statim occidit: at inedia certissima mors est.
- eu. Non satis video, quo modo cohaereat cum hac sententia, quod adiecit: Nonne anima plus est quam esca? et corpus plus est quam vestimentum? Nam si vita magni pretii est, tanto magis advigilandum ne pereat.
- ti. Hoc argumentum non adimit nobis sollicitudinem, sed auget.
- eu. At non hoc sentit Christus, quod interpretaris, sed hoc argumento nobis addit fiduciam de patre. Si pater benignus gratis et de suo dedit id quod carius est: etiam adiiciet id quod vilius est. Qui dedit animam, non negabit alimoniam: qui dedit corpus, adiiciet alicunde vestem. Illius igitur benignitate freti, non est, quod discruciemur sollicitudine curaque rerum infirmarum. Quid igitur superest, nisi ut utentes hoc mundo, tanquam non utamur, totam curam ac studium nostrum transferamus in amorem rerum coelestium, atque reiecto mammona, imo toto Satana cum omnibus suis praestigiis, uni Domino toto et alacri pectore serviamus, qui non destituet filios suos. Sed interim nullus attingit bellaria. His certe cum gaudio vesci licet, quae non magna cura nobis domi proveniunt.
- ti. Abunde satisfactum est corpusculo.
- eu. Vellem equidem et animo.
- ti. Atque uberius etiam animo.
- eu. Haec igitur tolle, puer, ac labrum appone. Lavemus, amici; ut si quid forte