Haec pagina emendata et bis lecta est
CONVIVIUM RELIGIOSUM. 133
delegeris, ei iam opponatur, quod significatur per alterum. Quasi dicas: aut excludes A, et admittes B: aut A admittes, et excludes B. Hic videtis, manente persona, rem esse translatam. Atque hoc ita dictum est de A, ut nihil referat, si idem enuncies de B, hoc pacto: aut B excludes, et admittes A: aut admittes B, et excludes A.
- eu. Sane argute tu quidem problema nobis explicuisti, neque quisquam mathematicus melius depinxisset in pulvere.
- Soph. Illud me magis movet, quod prohibet esse sollicitos de crastino, quum Paulus ipse laborarit manibus, victus parandi causa, atque idem acriter increpet otiosos, et ex alieno vivere gaudentes, admonens ut laborent, ac manibus operentur, quod bonum est, ut sit, unde tribuant aliquid necessitatem patienti. An non pii sanctique labores sunt, quibus maritus tenuis alit uxorem sibi charissimam, dulcesque liberos?
- ti. Ista quaestio, mea sententia, variis modis dissolvi potest. Primum, ut ad illa tempora potissimum pertineat: Apostolis ob Evangelii praedicationem late vagantibus eximenda erat sollicitudo victus undecunque suppeditandi, quibus non vacabat opera manuaria cibum quaerere, praesertim quum nullam artem scirent, praeter piscationem. Nunc alia ratio temporum est, et otium amplectimur omnes, laborem fugimus. Altera dissolvendi ratio est: Christus non interdixit industriam, sed sollicitudinem. Et sollicitudinem intelligit iuxta vulgarem hominum affectum, qui nulla de re magis anxii sunt, quam de parando victu, ut omnibus rebus omissis, hoc solum agant, huic uni curae sint addicti. Id propemodum iudicat ipse dominus, quum negat eundem duobus dominis servire posse. Servit enim, qui toto pectore addictus est. Praecipuam igitur curam vult esse Evangelii propagandi, non solam. Ait enim: Primum quaerite regnum Dei, et haec adiicientur vobis. Non