Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/162

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas

CONVIVIUM RELIGIOSUM. 137

vigilantiae.

eu. Theca calamaria debetur Theodidacto, felicissime <greek>polugr£fJ,</greek> atque hos ego calamos felicissimos esse iudico, quibus celebrabitur gloria domini nostri Iesu Christi, tali praesertim artifice.
th. Utinam et pectus suppeditare possis, quemadmodum suppeditas instrumenta.
eu. Hic codex habet aliquot Plutarchi libellos de moribus, sed selectos, et a quodam Graecae literaturae peritissimo non inscite descriptos; in quibus tantum reperio sanctimoniae, ut mihi prodigii simile videatur, in pectus hominis ethnici tam evangelicas potuisse venire cogitationes. Hic dabitur Uranio iuveni, et g-philellehni. Superest horologium; id cedat nostro Nephalio, parcissimo temporis dispensatori.
neph.. Habemus gratiam, non solum pro munusculis, verum etiam pro testimoniis. Nam isthuc non tam est distribuere xenia, quam elogia.
eu. Imo ego vobis habeo gratiam duplici nomine. Primum, quod nostram exilitatem boni consulitis. Deinde, quod eruditis iuxta ac piis sermonibus refecistis animum meum. Ego vos, quomodo acceptos dimittam, nescio; certe vos relinquam melior ac doctior. Scio vobis non esse cordi fistulas, aut moriones, ac multo minus aleam. Quare si videtur fallemus horulam spectandis reliquis regiae meae miraculis.
ti. Isthuc eramus abs te flagitaturi.
eu. Apud bonae fidei promissorem non est opus flagitatore. Hanc aulam aestivam opinor vos iam satis contemplatos. Habet triplicem prospectum, et, quoquo versum deflectas oculos, occurrit viror hortorum gratissimus. Vitreis fenestris volubilibus, si videatur, licet excludere coelum, si nebulis aut ventis sit incommodius; licet et densis valvis, foris admotis, ac tenuibus intus, escludere solem, si quid offendat aestus. Hic quum prandeo, videor in horto prandere, non in domo. Nam et parietes virentes suos habent inspersos flo-