Haec pagina emendata et bis lecta est
138 CONVIVIUM RELIGIOSUM.
sculos. Sunt et picturae non invenustae. Hic Christus supremam compotationem agitat cum electis discipulis. Hic natalitia celebrat Herodes funesto convivio. Hic Evangelicus ille dives epulatur splendide, mox descensurus ad inferos. Lazarus repellitur a foribus, mox excipiendus sinu Abrahae.
- ti. Hoc argumentum non satis agnoscimus.
- eu. Cleopatra est cum Antonio luxu decertans: iam unionem ebibit, alteri manum admovit detractura. Hic pugnant Lapithae. Hic Alexander Magnus hasta transverberat Clitum. Haec exempla nos admonent sobrietatis in convivio, et a crapula luxuque deterrent. Nunc adeamus bibliothecam, non illam quidem multis instructam libris, sed exquisitis.
- ti. Locus hic plane divinitatem quandam prae se fert, adeo nitent omnia.
- eu. Hic videtis praecipuam partem opum mearum. Nam in mensa nihil vidistis nisi vitreum ac stanneum; nec est in tota domo vas ullum argenteum, praeter unum poculum inauratum, quod ob amorem eius, qui dono dedit, religiose servo. Haec sphaera pensilis totum orbem ponit ob oculos. Hic in parietibus singulae regiones fusiore spatio depictae sunt. In reliquis parietibus videtis insignium auctorum imagines. Nam omnes depingere, fuerat infinitum. Christus primum habet locum, porrecta manu sedens in monte. Capiti imminet pater, dicens: Ipsum audite. Spiritus sanctus expansis alis multa luce complectitur illum.
- ti. Opus, ita me Deus bene amet, Apelle dignum.
- eu. Adiunctum est bibliothecae museion quoddam angustum, sed elegans, quod submota tabula ostendit foculum, si quid offenderit frigus. In aestate videtur solidus paries.
- ti. Hic mihi gemmea videntur omnia. Est et mira odoris gratia.
- eu. Hoc mihi praecipue studio est, ut niteat domus, et bene oleat. Utraque res minimo constat. Habet bibliotheca suum ambulacrum pensile, spectans in hortum;