Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/170

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

APOTHEOSIS CAPNIONIS. 145

tus aderat Hieronymus?

br. Incomitatus, inquis? Totus ille campus obsidebatur myriadibus Geniorum; nec aliter oppleverant aërem totum, quam videmus in solis radiis volitare minuta corpuscula, quae vocant ἄτομα si tamen a re tam humili huc ducenda est comparatio. Neque coelum videre licuisset, neque campum, nisi pellucerent omnia.
po. Euge, Reuchlino gratulor. Quid deinde factum est?
br. Hieronymus, inquit, honoris gratia complexus dextrum Reuchlinum, deduxit in medium pratum. Ibi collis erat in medio prominens. In huius vertice uterque alterum blando osculo complexus est. Atque interea vasto hiatu coelum superne diduxit sese; maiestatem quandam inenarrabilem exhibens, sic ut ad eam speciem cetera paene sorderent, quae tamen antea videbantur esse mirifica.
po. Non possis aliquam imaginem nobis depingere?
br. Qui possim ego, qui non vidi? Is qui vidit, negavit se ullis vocibus vel somnium rei posse depingere: tantum hoc aiebat, se vel millies mori paratum, si liceat iterum eo spectaculo quamlibet exiguo momento frui.
po. Quid tandem?
br. Ex hiatu coeli demissa est ingens columna igne pellucido, sed amoeno: per eam in complexu duae sanctissimae animae subvectae sunt in coelum, choris angelicis tanta melodia delinientibus omnia, ut Franciscanus neget, se unquam eius voluptatis meminisse posse, quin erumpant lacrymae. Secuta est mira fragrantia. Ubi somnus reliquit hominem, si tamen ille somnus dicendus est erat dementi similis; non credebat, sese esse in cellula sua; requirebat pontem ac pratum suum; nec aliud loqui, nec aliud cogitare poterat. Seniores eius collegii, ubi senserunt rem non esse fabulosam, (nam compertum est, eadem hora terris excessisse Reuchlinum, qua visio viro illi sanctissimo apparuit;) concordibus animis egerunt gratias Deo qui