Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/169

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

144 APOTHEOSIS CAPNIONIS.

manu crucis imaginem exprimens: Abite, inquit, quo dignum est, malae pestes. Satis sit vobis negotium facessere mortalibus: in me, iam immortalibus adscriptum, nihil habet iuris vestra dementia. Vix ea dixerat, inquit Franciscanus, mox abierant foedissimae volucres, sed relicto foetore, ad quem collatum oletum videri posset samsucinum, aut foliatum. Deierabat se citius vel ad inferos descensurum, quam sustineret iterum afflari tali thymiamate.

po. Male sit illis pestibus.
br. Sed audi cetera, quae narravit mihi Franciscanus. Dum haec intentus contemplor, inquit, iam ponti vicinus erat divus Hieronymus, qui Reuchlinum hisce verbis compellabat: Salve, collega sanctissime. Datum est hoc mihi negotium, ut te exceptum deducam in consortium coelitum, quod tuis sanctissimis laboribus destinavit divina benignitas. Simulque vestem protulit, qua Reuchlinum induit. Tum ego: Dic, inquam, mihi quo cultu, quaue specie videbatur Hieronymus? Eratne tam senilis, quam illum pingunt: aut cucullam habebat, aut galerum ac pallium cardinalitium, aut leonem comitem? Ad haec ille: Nihil, inquit, istiusmodi. Species erat amoena, quae sic aetatem testabatur, ut nihil haberet squalloris, dignitatis plurimum. Quorsum autem illic opus erat comite leone, quem illi pictores adiunxerunt? Vestem gerebat ad talos usque demissam; crystallum diceres pellucidum. Eiusdem erat formae, quam Reuchlino tradidit. Tota undique picta erat linguis triplici colorum varietate. Quaedam pyropon prae se ferebant, nonnullae smaragdum, tertiae sapphirum. Pellucebant omnia, nec mediocrem gratiam addebat ordo.
po. Coniicio id fuisse insigne trium linguarum, quas calluerunt.
br. Non est dubium. Nam et fimbriae, ut aiebat, trium linguarum literis triplici colore distinctis visebantur inscriptae.
po. Num incomita-