Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/176

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

PROCI ET PUELLAE. 151

num et tamen occiditur. Quod si leve est homicidii crimen, et veneficii ream peragam.

ma. Istuc prohibeant superi. An Circen quampiam ex me facies?
pa. Aliquid et ista crudelius. Nam porcus aut ursus esse malim, quam id quod nunc sum, exanimis.
ma. Quo tandem veneficii genere perdo homines?
pa. Fascino.
ma. An igitur vis, ut posthac abs te deflectam noxios oculos?
pa. Bona verba. Imo magis afflecte.
ma. Si mihi sunt oculi fascinatores, qui fit, ut non contabescant et ceteri, quos obtueor? Itaque suspicor fascinum istud esse in tuis oculis, non in meis.
pa. Non sat tibi erat iugulare Pamphilum, ni insultes insuper?
ma. O lepidum mortuum! Sed quando parabuntur exsequiae?
pa. Opinione tua celerius, ni tu succurras.
ma. Egon’ rem tantam possum?
pa. Potes vel mortuum ad vitam revocare, idque minimo negotio.
ma. Si quis mihi porrigat panacen.
pa. Nihil opus herbis; tantum redama. Quid autem facilius, imo quid aequius? Non aliter absolveris ab homicidii crimine.
ma. Apud quod tribunal peragar rea? Areopagitarum?
pa. Non; sed apud tribunal Veneris.
ma. Aiunt deam esse placabilem.
pa. Imo nullius ira perinde formidabilis.
ma. Habet fulmen?
pa. Non.
ma. Habet tridentem?
pa. Nequaquam.
ma. Habet hastam?
pa. Minime, sed est dea maris.
ma. Non navigo.
pa. Sed habet puerum.
ma. Non est formidabilis aetas.
pa. Vindicem ac pervicacem.
ma. Quid is mihi faciet?
pa. Quid faciet? Prohibeant omnes superi. Nolim enim illi malum ominari, cui bene volo.
ma. Tamen effare; nulla mihi superstitio est.
pa. Dicam ergo. Si hunc spreveris amantem non omnino mutuo indignum amore, nisi fallor, ille fortasse iussu matris immittet tibi pessimo veneno tinctum iaculum, ut in sordidum aliquem depereas, qui te tamen non redamet.
ma. Supplicium narras abominandum. Ego sane vel mori praeoptarim, quam perdite amare