Haec pagina emendata et bis lecta est
152 PROCI ET PUELLAE.
deformem, nec amore mutuo respondentem.
- pa. Atqui nuper huius mali fuit exemplum insigniter editum in puellam quandam.
- ma. Ubi locorum?
- pa. Aureliae.
- ma. Quot anni sunt?
- pa. Quot anni? vix sunt menses decem.
- ma. Puellae quod erat nomen? Quid haeres?
- pa. Nihil; novi tanquam te.
- ma. Quin igitur edis nomen?
- pa. Quia non placet omen. Utinam alio quovis nomine dicta fuisset. Idem habebat nomen quod tu.
- ma. Pater quis erat?
- pa. Vivit adhuc inter iureconsultos praecipui nominis, re splendida.
- ma. Adde nomen.
- pa. Mauritius.
- ma. Cognomen.
- pa. Aglaius.
- ma. Vivitne mater?
- pa. Nuper reliquit superos.
- ma. Quo morbo periit?
- pa. Quo morbo rogas? moerore. Et pater, tametsi vir cum primis fortis, periclitabatur.
- ma. Licetne scire matris quoque nomen?
- pa. Maxime. Sophronam nemo non novit. Sed quid sibi vult ista percunctatio? An me putas apologum comminisci?
- ma. Egone de te suspicarer hoc? Haec suspicio pronior est in sexum nostrum. Sed narra, quid acciderit puellae.
- pa. Puella erat honesto loco nata, ut dixi, re lauta, forma perquam eleganti: quid multis? digna principe marito. Huius nuptias ambiebat procus quidam illi non dissimilis.
- ma. Quo nomine?
- pa. Hei mihi; offendor omine; Pamphilus et ille dictus est. Illa nihil non tentantem pertinacissime sprevit. Iuvenis dolore contabuit. Nec ita multo post illa deperire coepit in quendam, simium verius quam hominem.
- ma. Quid ais?
- pa. Adeo perdite, ut satis dici non queat.
- ma. Tam elegans puella tam deformem?
- pa. Vertice acuminato, raro capillitio, eoque lacero et impexo, furfure ac lendibus oppleto: pleramque cranii cutem nudaverat alopecia; oculis refugis, naribus simis ac sursum hiantibus, ore sparso, dentibus putridis, balbutiente lingua, mento scabioso; scapulas deformabat gibbus; venter prominulus, crura vara.
- ma. Thersiten quempiam mihi