Haec pagina emendata et bis lecta est
PROCI ET PUELLAE. 153
depingis.
- pa. Imo aiunt, illi non fuisse nisi unam auriculam.
- ma. Altera perierat illi fortasse in bello.
- pa. Imo in pace.
- ma. Quis hoc ausus est?
- pa. Dionysius carnifex.
- ma. Fortasse formae infelicitatem pensabat res ampla domi?
- pa. Imo decoxerat, ac plus quam animam debebat. Cum hoc marito tam insignis puella nunc degit aetatem, ac subinde vapulat.
- ma. Rem miseram narras.
- pa. Sed veram. Sic visum est Nemesi iuvenis spreti contumeliam ulcisci.
- ma. Ego citius optarem exstingui fulmine, quam talem ferre maritum.
- pa. Ergo ne provoca Nemesim, et amantem redama.
- ma. Si quidem istuc satis est, redamo.
- pa. Sed optarim istum amorem esse perpetuum ac proprium: coniugem ambio, non amicam.
- ma. Neque me id fugit; sed diu deliberandum est in eo, quod semel coeptum rescindi non potest.
- pa. Apud me quidem nimium diu deliberatum est.
- ma. Vide autem, ne tibi imponat amor, non optimus consultor. Nam caecum esse ferunt.
- pa. Sed oculatus est, qui ex iudicio nascitur. Non ideo mihi talis videris, quod amem te; sed ideo te amo, quod talem te conspexerim.
- ma. At vide, ne non satis me perspectam habeas. Si calceum induisses, tum demum sentires qua parte te urgeret.
- pa. Iacienda est alea; quanquam ego multis auguriis colligo rem melius cessuram.
- ma. Etiam augur es?
- pa. Sum.
- ma. Quibus igitur auguriis colligis? An volavit noctua?
- pa. Illa volat stultis.
- ma. An a dextris advolavit iugum columbarum?
- pa. Nihil istiusmodi. Sed mihi iam annis aliquot perspecta est probitas tuorum parentum: ea primum avis est non pessima, e bonis prognatam esse. Neque me clam est, quam salubribus monitis, quam sanctis exemplis apud hos sis instituta. Et plus est bene institui, quam bene nasci. Habes alterum augurium. Ad haec meis maioribus non omnino malis, ni fallor, iam olim cum tuis amicitia non vulgaris intercedit: