Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/187

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

162 VIRGO

honestius vivebant, quam apud parentes; nec alium habebant patrem, quam Episcopum. Sed obsecro, dic mihi, quod tibi collegium ex omnibus delegisti, cui te addicas in servitutem?

ch. Chrysercium.[1]
eu. Agnosco, aedibus paternis vicinum.
ch. Recte.
eu. Atque pulchre novi totum hoc sodalitium, dignum vero, ob quod patrem ac matrem et cognatam tibi honestamque familiam repudies! Nam ille patriarcha iam pridem et aetate, et vino, et natura delirus est, nec illi quidquam iam sapit praeter vinum. Habet duos sodales se dignos, Ioannem et Iodocum. Quorum Ioannes, ut fortasse vir malus non est, ita nihil habet viri, praeter barbam; eruditionis ne pilum quidem, prudentiae non multo plus; Iodocus adeo stupidus est, ut, nisi veste sacra commendaretur, obambularet publicitus in cuculla fatui cum auriculis ac tintinnabulis.
ch. Mihi videntur viri boni.
eu. Melius istos novi, quam tu, mea Catharina. Isti fortasse sunt tibi patroni apud parentes, ut efficiant te proselytam suam.
ch. Iodocus maxime favet.
eu. O fautorem! sed fac, istic nunc esse viros doctos ac bonos, cras erunt indocti ac mali; et quicunque obtigerint, tibi erunt ferendi.
ch. Offendunt me in aedibus paternis crebra convivia; nec semper virginea sunt, quae illic dicuntur inter coniugatos. Et aliquoties fit, ut osculum negare non possim.
eu. Qui vitare studet quidquid offendit, is e vita migret oportet. Ita sunt aures assuefaciendae, ut audiant omnia, nec tamen nisi bona transmittant in animum. Parentes, opinor, permittunt tibi cubiculum peculiare.
ch. Maxime.
eu. Eo te subducas licebit, si quod convivium acciderit turbulentius: et dum illi potant ac nugantur, tu confabulare cum sponso tuo Christo; ora, psalle, gratias age. Non te inquinabit domus paterna; sed tu reddes eam puriorem.
  1. Nomen fictum