Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/186

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

num decimum septimum, sese obtemperaturos voluntati meae, si modo tum idem perstaret animus. Venit is annus, manet idem animus, parentes tamen contra promissum pernegant: hoc est, quod discruciat animum meum. Aperui morbum meum: tu nunc medicum age, si quid potes.

eu. Primum illud dabo consilium, suavissima virgo, ut modereris affectibus tuis, et si id non continget, quod vis, id velis quod possis.
ch. Emoriar, nisi, quod volo, assequar.
eu. Et unde cepisti istum fatalem affectum?
ch. Olim admodum puella ducta sum in quoddam virginum collegium. Circumducebamur, ostendebantur omnia: placebant virgines vultibus nitentibus, videbantur angelae: in templo nitebant omnia, atque etiam fragrabant, nitebant horti cultissimi. Quid multis? nihil non arridebat, quocunque vertebam oculos. Accedebant ad haec blandissima virginum colloquia. Unam atque alteram illic reperi, quicum olim infantula lusitare consuevi. Ex eo tempore coepit animus ardere eius vitae desiderio.
eu. Non sum improbaturus sacrarum virginum institutum: quamquam non omnia conducunt omnibus: sed habita tui genii ratione, quem mihi videor ex vultu moribusque tuis collegisse, suaserim, ut nubas marito tui simili, tuaeque domi novum instituas collegium, cuius maritus agat patrem, tu matrem.
ch. Emoriar citius, quam virginitatis propositum deseram.
eu. Res est egregia virginitas, si pura sit: sed nihil necesse est, ut hac gratia dedas te in collegium, unde non possis postea eximi. Licet apud parentes virginitatem tueri tuam.
ch. Licet, at non perinde tuto.
eu. Imo, ut ego arbitror, aliquanto tutius, quam apud illos crassos, semper cibo distentos monachos. Nec enim castrati sunt, ne tu sis insciens. Patres vocantur, ac frequenter efficiunt, ut hoc nomen vere competat in ipsos. Olim nusquam virgines