Christianus patrem ethnicum, cuius omne vitae praesidium pendeat a filio, deserat, sinatque perire fame. Si nondum esses professa Christum in Baptismo, et parentes vetarent te baptisari, pie faceres, si Christum praeferres impiis parentibus. Aut si nunc parentes adigerent ad impietatem aut turpitudinem, contemnenda esset illorum auctoritas. Sed quid hoc ad collegium? Et domi Christum habes. Natura dictat, Deus approbat, Paulus hortatur, leges humanae sanciunt, ut filii obediant parentibus; et tu te subduces ab auctoritate parentum optimorum, ut pro vero patre, te dedas factitio, et pro vera matre, tibi adsciscas alienam: aut potius, ut pro parentibus tibi dominos ac dominas adsciscas? Nam parentibus ita es obnoxia, ut tamen te liberam esse velint. Unde et liberi vocantur filiifamilias, quod absint a conditione servorum. Nunc te pro libera tendis ultro servam reddere. Christiana clementia maxima ex parte submovit omnem illam veterum servitutem, nisi quod in paucis regionibus adhuc resident vestigia. At inventum est sub praetextu religionis novum servitutis genus, ut nunc sane in plerisque monasteriis vivitur. Nihil ibi licebit, nisi ex praescripto; quidquid obvenerit tibi, illis accrescet: si quo pedem moveris, retraheris e fuga, perinde quasi parentem veneno necaveris. Quoque sit evidentior servitus, commutant vestem, quam dedere parentes, et ad exemplum priscum eorum, qui olim servos essent mercati, commutant nomen in baptismo inditum, ac pro Petro sive Ioanne, vocant Franciscum aut Dominicum, aut Thomam. Petrus dedit nomen Christo, et Dominico initiandus vocatur Thomas. Si militaris servus abiiciat vestem a domino datam, videtur abdicasse dominum; et nos applaudimus illi, qui vestem accipit, quam Christus omnium dominus non dedit: et ob hanc mutatam gravius punitur, quam
Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/189
Appearance