Haec pagina emendata et bis lecta est
si centies abiiciat vestem imperatoris ac domini sui, quae est mentis innocentia.
- ch. Atqui hoc ipsum aiunt eximii meriti, si quis se sponte dedit in hanc servitutem.
- eu. Ista vero doctrina pharisaica est. Paulus contra docet, ut qui liber vocatus sit, ne velit fieri servus, sed potius operam det, ut fiat liber. Atque hoc infelicior est servitus, quod pluribus dominis tibi serviendum sit, quod plerumque stultis et improbis, quod incertis, ac subinde novis. Illud mihi responde. Emancipant te leges a iure parentum?
- ch. Nequaquam.
- eu. Licetne igitur tibi emere aut vendere fundum invitis parentibus?
- ch. Minime.
- eu. Unde igitur tibi ius, ut te ipsam dedas nescio quibus, invitis parentibus? An non tu illis carissima, maximeque propria es possessio?
- ch. In negotio pietatis cessant naturae leges.
- eu. Negotium pietatis potissimum agitur in baptismo: heic tantum agitur de veste mutanda, deque genere vitae, quod per se neque bonum est, neque malum. Iam illud mihi considera, quantum commoditatum simul amittas cum libertate. Nunc tibi liberum est in tuo cubiculo legere, orare, psallere, quantum et quando gratum est animo tuo. Quod si taedet cubiculi, licet audire cantiones ecclesiasticas, adesse sacris, audire sacras conciones: et si quam videris matronam, aut virginem egregie probam, ex eius colloquio fieri meliorem: si quem virum insigni probitate praeditum, ex eo discere, quod te reddat meliorem: licebit et concionatorem deligere, qui purissime Christum doceat. Has res omnes ex quibus praecipuus est profectus ad veram pietatem, amittis semel addicta collegio.
- ch. Sed interim non ero monacha.
- eu. Adhuc te movent nomina? Rem ipsam perpendito. Illi iactant obedientiam. Num ea laus tibi deerit, si obedias parentibus tuis, quibus Deus iubet obediri? si Episcopo tuo, et pastori tuo? Num pauper-