Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/192

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

VIRGO POENITENS. 167

istis igitur doctoribus exige, ut proferant aliquem e sacris libris locum, qui hoc doceat: quod si non poterunt, iubeto eos ebibere calicem vini Belnensis;[1] hoc poterunt. Ab impiis parentibus ad Christum confugere pietatis est. Sed a piis ad monachismum, hoc est, (quod non raro usu venit) a probis ad improbos, quae, rogo, pietas est? Quamquam et olim ad Christum a paganismo conversus, idololatris parentibus debebat obsequium, quatenus citra pietatis iacturam fieri poterat.

ch. Damnas igitur hoc totum vitae institutum?
eu. Nequaquam. Verum quemadmodum nemini suadere velim, ut, quae se in hoc vitae genus coniecit, luctetur emergere: ita non dubitem hortari puellas omneis, praesertim indolis generosae, ne se temere eo praecipitent, unde post sese non possint explicare, praesertim quum in ipsis collegiis saepe gravius periclitetur virginitas, ac domi praestare valeas, quidquid ibi praestatur.
ch. Urges tu quidem multis ac magnis argumentis; tamen hic affectus meus eximi non potest.
eu. Si non persuadeo, quod tamen optarim, saltem illud fac memineris, Eubulum monuisse. Interim pro meo in te amore precor, ut tuus iste affectus felicior sit meo consilio.


VIRGO POENITENS.
Eubulus, Catharina.
eu. Tales ianitrices mihi semper optarim.
ca. Et ego semper tales pulsatores.
eu. Sed vale, Catharina.
ca. Quid ego audio?[2] Valebo prius quam salveam?
  1. Belnensis a Belna, quod est oppidum in ducatu Burgundiae, unde vina laudatissima.
  2. Vale enim vox salutantis est, quum ab aliquo recedimus, et salve et ave salutationes sunt venientis. Reperitur tamen etiam salve in decessu, hoc est, in calce epistularum. Cicero: Vale, mi Tiro, vale et salve.