Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/191

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

tatis, quum in parentum manibus sint omnia? Quamquam olim in sacris virginibus praecipue laudabatur a sanctis viris liberalitas in pauperes: eam praestare non poterant, si nihil possidebant. Porro castitati tuae nihil decedet, etiam si vivas apud parentes. Quid igitur superest? Velum, linea vestis ex intima versa in extimam, caeremoniae quaedam, quae per se nihil faciunt ad pietatem, neque quemquam commendant oculis Christi, qui spectat animi puritatem.

ch. Nova praedicas.
eu. Sed verissima. Quum non sis emancipata a iure parentum, quum tibi ius non sit vendendi vestem aut agrum, quo modo tibi ius facis dedendi te in servitutem alienam?
ch. Ius parentum ut aiunt, non impedit ingressum religionis.
eu. In baptismo nonne professa es religionem?
ch. Sum.
eu. Nonne religiosi sunt quicunque sequuntur praecepta Christi?
ch. Maxime.
eu. Quae est igitur ista nova religio, quae facit irritum, quod et naturae lex sanxit, et vetus lex docuit, et Evangelica lex comprobavit, et Apostolica doctrina confirmavit? Isthuc decretum non est a Deo proditum, sed in monachorum senatu repertum. Sic definiunt quidam, et matrimonium esse ratum, quod insciis, aut etiam invitis parentibus inter puerum et puellam per verba de praesenti (sic enim illi loquuntur) contractum est. Atqui istud dogma, nec naturae sensus approbat, nec veterum leges, nec Moyses ipse, nec Evangelica aut Apostolica doctrina.
ch. An igitur putas mihi non esse fas nubere Christo, nisi comprobantibus parentibus?
eu. Iam, inquam, nupsisti Christo, et illi nupsimus omnes. Quae bis nubit eidem viro? Tantum agitur de loco, de veste, de caeremoniis. Ob has res non arbitror esse contemnendum ius parentum. Et videndum est, ne, dum paras nubere Christo, nubas aliis.
ch. At isti praedicant nihil esse sanctius, quam heic contemnere parentes.
eu. Ab