Haec pagina emendata et bis lecta est
170 UXOR
imerer. Hoc audito, reduxerunt domum.
- eu. Bene habet quod mature resilieris, prius quam servitutem aeternam esses professa. Sed nondum audio, quae res mutarit animum tuum tam subito.
- ca. Hoc nemo mortalium ex me scit hactenus, nec tu scies.
- eu. Quid si divinem?
- ca. Nec divinabis, sat scio: et si divines, non dicam.
- eu. Tametsi coniecto. Verum interim periit sumptus?
- ca. Plus quam quadraginta coronati.
- eu. O comessatores nuptiales! Gaudeo tamen, periisse pecuniam, te nobis incolumi: posthac ausculta melioribus consilis.
- ca. Ita faciam, et, cum piscatore, icta sapiam.[1]
UXOR
Μεμψίγαμος, sive Coniugium.}}
Eulalia, Xantippe
.
- eu. Salve multum, exoptatissima mihi Xantippe.
- xa. Salve tantundem, mihi carissima Eulalia. Videre mihi solito formosior.
- eu. Itane statim me scommate excipis?
- xa. Non profecto; sed ita mihi videris.
- eu. Fortasse nova vestis commendat formam.
- xa. Recte coniectas. Nihil iam diu vidi elegantius. Suspicor pannum esse Britannicum.
- eu. Lana Britannica est, tinctura Veneta.
- xa. Mollities byssum superat. Quam vero blandus purpurae color! Unde tibi tam egregium munus?
- eu. Unde decet honestas matronas accipere, nisi a maritis suis?
- xa. O te felicem, cui talis contigit sponsus! At ego vellem me nupsisse fungo, quum meo nuberem Nicolao.
- eu. Quid ita, quaeso te? tam cito male convenit inter vos?
- xa. Nec unquam conveniet cum tali. Vides quam sim