Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/200

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

MEM W 1 F A M OZ 175

si vero hoc non sit mutuum obsequium. Coguntur et illi multa ferre in moribus nostris. Est tamen tempus, quum in re seria fas est uxori monere virum, si quid est alicuius momenti: nam ad levia praestat connivere.

xa. Quod tandem?
eu. Quum erit animo vacuo, nec commotus, nec solicitus, nec potus; tum absque testibus blande monendus, vel rogandus potius, ut in hoc aut illo melius consulat rei, aut famae, aut valetudini suae. Atque haec ipsa admonitio leporibus ac facetiis erit condienda. Nonnunquam praefatione ab illo stipulari soleo, ne mihi succenseret, si quid stulta mulier admonerem, quod ad illius honorem, aut valetudinem, aut salutem facere videretur. Ubi monuissem, quae volebam, amputavi sermonem illum, et ad alia iucundiora deflectebam. Est enim fere hoc nostrum vitium, mea Xantippe, ut semel exorsae loqui, finem facere nequeamus.
xa. Aiunt.
eu. Illud in primis cavebam, ne praesentibus aliis maritum obiurgarem, aut ne quid querelarum domo efferrem. Facilius sarcitur, si quid inter duos commissum est. Quod si quid extiterit eius generis, ut nec ferri possit, nec uxoris admonitione sanari, civilius est, ut uxor querelam deferat ad parentes et cognatos mariti, quam ad suos, et ita querelam temperet, ne videatur odisse maritum, sed vitium potius mariti. Nec tamen effutiat omnia, ut hic quoque tacitus agnoscat, et amet uxoris civilitatem.
xa. Philosopham esse oportet, quae ista praestet.
eu. Imo talibus factis maritos ad similem civilitatem invitabimus.
xa. Sunt quos nulla civilitate corrigas.
eu. Equidem non arbitror. Sed fac esse. Primum illud cogita: maritus ferendus est, qualisqualis est. Praestabilius igitur est ferre vel sui similem, vel paullo commodiorem factum nostra civilitate, quam nostra saevitia peiorem in dies. Quid si proferam maritos, qui simili civilitate correxerunt sponsas suas? Quan-