Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/201

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

170 UXOR

to magis decet nos idem praestare adverus maritos?

xa. Narrabis igitur exemplum meo marito dissimillimum.
eu. Est mihi familiaritas cum homine quodam nobili, docto, singularique morum dexteritate. Is duxerat puellam virginem, annos natam decem et septem, ruri in parentum aedibus perpetuo educatam, ut nobiles fere gaudent habitare ruri, ob venatum et aucupium. Rudem volebat ille, quo facilius illam ad suos mores fingeret: coepit eam instituere literis ac musica, paullatimque assuefacere, ut redderet ea, quae audisset in concione, ceterisque rebus formare, quae post essent usui futurae. Haec quoniam erant nova puellae, quae domi suae fuerat in summo otio, et inter famulorum colloquia lususque educata, coeperant esse taedio. Detrectabat obsequium, et quum maritus urgeret, illa sine fine flebat, nonnunquam et in terram abiiciebat sese, occipitium illidens solo, quasi mortem optans. Earum rerum quum nullus esset finis, maritus dissimulato stomacho, invitabat uxorem, ut animi relaxandi gratia una proficiscerentur rus ad aedes soceri. Ibi lubens obtemperabat uxor. Eo quum ventum esset, maritus reliquit uxorem apud matrem et sorores; ipse cum socero prodibat venatum. Ibi submotis testibus denarrat socero, se sperasse iucundam vitae sociam; nunc habere perpetuo lacrymantem, ac sese discruciantem, nec ullis monitis sanabilem: orat, ut sibi adsit in medendo filiae morbo. Socer respondet: se semel illi tradidisse filiam, quod si illa non obtemperaret verbis, uteretur suo iure, et verberibus eam emendaret. Tum gener, Novi, inquit, ius meum; sed malim eam tua vel arte, vel auctoritate sanari, quam ad hoc extremum remedium venire. Socer pollicitus est se curaturum. Post unum atque alterum diem captat tempus ac locum, ut solus esset cum filia: ibi vultu ad severitatem composito, inci-