Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/204

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

MEMH» 1 r A M 0 2. 179

rem.

eu. Sic est. Is, fastidiens uxoris, adamabat mulierculam, cum qua se subinde oblectabat foris. Raro domi prandebat aut coenabat. Quid tu heic eras factura?
xa. Quid? Ego illi adamatae involassem in capillos, et maritum exeuntem ad illam perfudissem lotio, ut sic unctus iret ad convivium.
eu. At quanto haec prudentius! Invitabat mulierculam domum suam, comiter accipiebat. Ita maritum quoque sine veneficiis domum pertraxit. Et si quando foris coenabat cum illa, misit eo missum aliquem elegantiorem, iubens ut suaviter viverent.
xa. Ego malim mori, quam esse lena mei mariti.
eu. Verum interim rem ipsam expende. Nonne hoc multo satius erat, quam si saevitia sua prorsus alienasset maritum, ac totam aetatem in iurgiis exegisset?
xa. Fateor minus esse mali; sed ego non possem.
eu. Unum adiiciam; atque ita discedam ab exemplis. Hic vicinus noster, vir probus et integer, sed paulo iracundior, quodam die pulsaverat uxorem suam, foeminam laudatissimam. Ea se recepit in intimum conclave, atque illic lacrymans atque singultiens, decoquebat animi aegritudinem. Aliquanto post per occasionem eodem ingressus est maritus; reperit uxorem flentem. Quid, inquit, heic lacrymas ac singultis, puerorum more? Tum illa prudenter: Quid? inquit; an non hoc satius, ut heic deplorem malum meum, quam si in via vociferer, quemadmodum solent aliae mulieres? Hoc dicto tam uxorio fractus ac victus hominis animus; data dextra pollicitus est uxori, se posthac nunquam in illam coniecturum manus: nec fecit.
xa. Ego idem impetravi a meo diversa ratione.
eu. Sed interim est inter vos bellum perpetuum.
xa. Quid igitur velles me facere?
eu. Primum mussanda est tibi omnis iniuria mariti, et animus illius officiis, comitate, mansuetudine paullatim est conciliandus: aut vinces tandem, aut certe multo commodiore uteris, quam