178 UXOR
quidam non postremae nobilitatis: is, ut solet hoc hominum genus, plerumque venabatur. Ruri incidit in puellam quandam pauperrimae mulierculae filiam: in eam coepit deperire, homo iam provectioris aetatis. Atque huius gratia frequenter pernoctabat foris. Praetextus erat venatio. Uxor huius, mulier insigni probitate, nescio quid suspicans, pervestigavit furta mariti sui: et eo profecto, nescio quo, adiit casam illam rusticanam; expiscata est de toto negotio, ubi dormiret, unde biberet; quis esset apparatus convivii. Nihil erat ibi supellectilis, sed mera paupertas. Abiit matrona domum, ac mox rediit, secum adducens lectum commodum et apparatum, vasa aliquot argentea; addidit pecuniam, admonens, ut, si quando rediret ille, tractarent eum civilius; dissimulans interim sese uxorem esse, ac sororem esse simulans. Post dies aliquot redit eo furtim maritus; videt auctam supellectilem, et apparatum lautiorem. Rogat unde is nitor insolitus: aiunt, matronam quandam honestam illi cognatam haec advexisse, ac mandasse, ut honestius posthac acciperetur. Illico tetigit animum illius suspicio, uxoris hoc esse factum. Reversus domum, rogat num illic fuisset: illa non negat. Rogavit, et quo tandem consilio, misisset eo supellectilem. Mi vir, inquit, assuetus es vitae commodiori. Videbam illic te durius accipi; putabam esse officii mei, ut, quando ita tibi cordi est, lautius illic habereris.
- xa. O matronam nimium bonam. Ego citius pro lecto substravissem illi fasciculum urticarum ac tribulorum.
- eu. Sed audi finem. Vir, perspecta tanta probitate, tantaque mansuetudine coniugis suae, nunquam deinde usus est furtivo concubitu; sed domi semet oblectavit cum sua. Scio tibi notum esse Gilbertum Batavum.
- xa. Novi.
- eu. Is, ut scis, florenti aetate duxit uxorem iam provectiorem ac vergenti aetate.
- xa. Dotem fortasse duxit, non uxo-